Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Et quid de saecularibus dicam ? esto paratus non solum aduersus ea quae uides, sed etiam aduersus ea quae non uides. foris, inquit, pugnae, intus timores; in te ipso tibi bellum est. bonum est ut in tranquillitate sit animus tuus et in quadam serenitate;

sed gubernator ille melior est qui in tempestate nauem gubernat. rege igitur te ipsum, quando turbatur animus, mens fluctuat. laudauerim uirtutem gubernatoris, qui nullas procellas senserit et cursum nauigii direxerit nulla tempestate iactatus? sed illum laudauerim, qui aduersus uentos renititur, insurgit aduersum fluctus,

noti timet, uel cumeleuatur undis nauigium uel cum ad profundi ima deponitur. ita et ille laudandus est gubernator sui, qui ea quae aduersa sunt uincit patientia, uirtute superat, secundis non extollitur, aduersis non frangitur. bellum tibi est etiam aduersus nequitias spiritales. aduertis, cum quantis tibi proelium, et ideo meditare et statue animo, ut procedens ad proelia dicas: paratus sum et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua.