Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

lege apostolum dicentem: [*]( 6*Prou. 24, 31—32 (30, 8—9) 11 cf. II Par. 1, 10 21Ioh. 14, 27 ) [*]( 1 uoluimus Mm2NO uolumus cet.aυextendere Gm1Mquae] quam Mv 3 et] ut AGMmlR ex Mm2 4 quendam JIml remptamentorum] add- ostendit Gm2 5 sanctus om. R 6 possit GMPRa panpertates 0 7 dederis GMmla sed] si Mml sunt opus M 8 habundent GMPml abundant O fiam mendax AOR 10 iurem GMmlPb periurem Mm20Raμpeiurem N domini AGORa 11 Salomon-12 formidauit om. AR 13 neeessitudine 0 necessitatis R 15 deiecte Mml * 17 filios amisit et diuitias N et filios amisit 0 uiuicibus GMmlPnd uieibus Rnt2 exaratur Ga,add. qui AR 19 effectum PtnlR 21 aut Mml apostolus Rml 23 Iesus] add. Christus MNau 25 infiexerit Mm1NOm1Pm1R et dicat OR )

174
indignae enim passiones huius temporis ad superuenturam gloriam. si in mari nauiganti grauis fluctus insurgat, tempestas atra desaeuiat, dicat tibi Iesus: \'ego sum, noli turbari\\ ueniens igitur in certamen aliquod magnum et graue dic prius: paratus sum et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua.

Et quid de saecularibus dicam ? esto paratus non solum aduersus ea quae uides, sed etiam aduersus ea quae non uides. foris, inquit, pugnae, intus timores; in te ipso tibi bellum est. bonum est ut in tranquillitate sit animus tuus et in quadam serenitate;

sed gubernator ille melior est qui in tempestate nauem gubernat. rege igitur te ipsum, quando turbatur animus, mens fluctuat. laudauerim uirtutem gubernatoris, qui nullas procellas senserit et cursum nauigii direxerit nulla tempestate iactatus? sed illum laudauerim, qui aduersus uentos renititur, insurgit aduersum fluctus,

noti timet, uel cumeleuatur undis nauigium uel cum ad profundi ima deponitur. ita et ille laudandus est gubernator sui, qui ea quae aduersa sunt uincit patientia, uirtute superat, secundis non extollitur, aduersis non frangitur. bellum tibi est etiam aduersus nequitias spiritales. aduertis, cum quantis tibi proelium, et ideo meditare et statue animo, ut procedens ad proelia dicas: paratus sum et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua.