Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Uerumtamen et prophetico sermone facile est docere sarcinam quandam horum temptamentorum. haec enim temptamenta duo maxima sanctus Salomon oratione propria declarauit et rogauit ut posset excludere, dicens: diuitias autem et paupertatem ne des mihi, sed ordina mihi quae opus sunt et quae abundent, ne repletus mendax fiam e t dicam: quis me uidet? aut pauper rapiam et peierem nomen dei.

potes igitur tu ista temptamenta contemnere quae formidauit Salomon, qui sapientiam postulauit et meruit ? diues erat, timuit extolli; pauper fieri formidauit, ne paupertatis necessitate abstinentiae gratiam non teneret. quam multi, qui uidebantur sancti esse, ceciderunt ab altitudine cordis sui! quam multi aliqua necessitate deiecti non potuerunt contenti esse iniuria, qui fuerant uirtutum exercitio roborati! rarus Iob inuenitur in terris, qui et diuitias amisit et filios et uibicibus corporis exaratus, cum uermes toto corpore fluerent, a Christi tamen caritate non potuit separari.

paremus igitur affectum nostrum, ne inparatum uis repentina perturbet. denique sciens dominus cito nos frangi solere ait etiam apostolis: non turbetur cor uestrum neque formidet. si te cupiditas appetentiaque temptauerit, lege euangelium, dicat tibi Iesus: \'non turbetur cor tuum'. si quis terror ingruerit, dicat tibi Christus: \'non turbetur cor tuum neque formidet. si qua supplicia persecutor inflixerit, lege euangelium, dicat tibi Iesus: non turbetur cor tuum neque formidet'.