Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Multa apostolus dixit contra quae lucta nobis est; sed alia facilia sunt uel certe non huius temporis aut loci, ut discutere omnia debeamus, quae sint quae nos separare possint a caritate dei, nisi diligentius resistamus. illud nunc, quod uidetur obscurius, non praetermittimus, quia ait: ne que altitudo ne que profundum, quae sunt grauia temptamenta. denique habes in Esaia scriptum ad regem Achaz: pete tibi signum a domino in profun dum aut in altum.