Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quid igitur prosit cogitare ante, quod postea facturus sis, docet uersiculus qui sequitur: paratus sum e t non sum turbatus, ut custodiam m mandata tua. ubi cogitatione quis praeuenit quod acturus est, semper paratus ad agendum est, semper fixus et ualidus, ut non queat subita aliqua accidentium offensione turbari. nulla eum flabra scopulosae nimis ambitionis excutiunt, nulla procella atque tempestas iniustae inuasionis exagitat, non petulantis oculus meretricis inlaqueat; oculus enim meretricis laqueus amatoris est.