Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Propheta igitur in isto uersiculo diuidit causas, ut et misericordiam quasi homo postulet, quia nemo sine sorde peccati, et [*]( 4 cf. Prou. 15, 27 ) [*]( def.A ) [*]( 1 quur P quid R 2 quur P 3 requirendam 0 ait M 4 pr. misericordiam Mm1N 7 iis v 8 egit Rml misericordiam PmlRml 12 misericordiam Pml aut—habeat om. 0 13 pr. alitcr—14 homo om N iustitiam PmlRml 14 misericordia] iusticia dei 0 archangelus] angelos Pm2T angelica] angeli Pv 15 ita et est om. 0 16 ille OPRv 18 misericordiam] add. diam R dei Oav 19 misericordia*JIP. add. dei Oav tamen om. 0 20 uitium om. N 21 grauiori GM adolescentiae Gm1N Pm2 Rm2av 22 mitiori GM quam] qui R peccatam] qui N qui peccato (ex-urn m2) P et] nee NPRT )

168
iustitiam quasi propheta deposcat uel certe quoniam, licet peccauerit sicut homo et quasi peccator misericordia egeat, tamen correxit errorem, paenitentiam gessit, abstinuit a temulentia delinquendi sobrietate uirtutis. petit ergo iustitiam secundum uerbum dei, quia uerbi dei sententia est, ut conuersis uenia donetur, si legitime est facta conuersio.