Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

denique non diuitibus, non fortibus et felicitate subnixis misericordia conferri consueuit a nobis, sed egentibus uel debilibus uel his, qui ex diuitiis in paupertatem aut captiuitatem aut necessitatem aliquam deciderunt. ergo qui eget misericordia peccator est, qui autem peccator non est utique iustus est et non eget misericordia dei.

Secundum quid igitur unusquisque, hoc est secundum quem statum egeat misericordia aut iustitiam habeat, considerandum est. aliter enim eget iustitia dei angelus, aliter homo, aliter eget misericordia archangelus, aliter homo. angelica enim natura non utique ita corruptelae obnoxia est ut natura generis humani, et ideo illa eget misericordia dei, ne possit errare et auersa a se dei gratia labatur in uitium, homo autem, etsi iam firmiore proposito est, tamen propter contractorum seriem peccatorum misericordiam quaerit.