Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Fortasse dicat aliquis, qua ratione scripserit propheta: miserere mei secundum eloquium tuum; uerbum [*]( 12 Rom. 11, 22 20 cf. I Ioh. 1, 5. Ex. 3, 2 cet. 24 cf. I Cor. 3, 12—13 25 cf. Prou. 17, 3 27 Ps. 118, 58 cf. I Cor. 1, 30 ) [*]( 1 cicatricem om. A -1 est misericordia 0 6 ergo a uulnus] add. graue Otx 7 abscindere av 8 lateat PT latebat Ov 9 indignos AOR faciat dignos af 11 ergo igitur A* nos om. Y 12 et] ac b 13 quidem om. N 15 ab ecclesia (om. corpore) NT17 gentium] add. desci:icat N 18 pietas a cum .4 quia GMml qua Mm2N quam PRml qui Rm2 quamdiu Oav diuine AmlRml ea (sic) P, om. 0 19et om. 0 discedat O 22 luminis nuaerit A ) [*](def. Jl) [*]() [*]( 24 fenum GMO foenum P utili - p. 169, 14 magis animo desunt in A utilesQMml faciat saluos Nav 25 tormento N quod] add. dum Gm2Nav, quo 0 exquoquitur P plus om. N 26 et qua 0 seripserit] dixerit NT 27 eloquium] uerbum Oav )

167
enim dei iustitia est. si igitur iustitia fretus erat, cur misericordiam ante praemisit, aut si misericordiam requirebat, cur eam ad mensuram iustitiae putauit esse poscendam? qui enim bene agit et bene uiuit, opus non habet misericordia, quia misericordia a peccato liberat.

denique non diuitibus, non fortibus et felicitate subnixis misericordia conferri consueuit a nobis, sed egentibus uel debilibus uel his, qui ex diuitiis in paupertatem aut captiuitatem aut necessitatem aliquam deciderunt. ergo qui eget misericordia peccator est, qui autem peccator non est utique iustus est et non eget misericordia dei.