Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Iure ergo apostolus diuino nos hortatur exemplo dicens: uide ergo bonitatem et seueritatem dei: in eos quidem qui ceciderunt seueritatem, in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate, ostendens Iudaeorum populum iure esse a corpore ecclesiae separatum, ne perfidiae uirus contaminaret ecclesiam, populum au-

tem gentium bonitate domini receptum et oboedientiae munere gloriari. iure igitur huic diuina bonitas suffragatur, cum in diuina bonitate permaneat: si uero et ipse desciscat, pro criminis sui qualitate damnabitur. qua gratia dominus et lux et ignis esse describitur,

ut in tenebris ambulanti luceat quasi lumen, ne diutius possit errare qui quaerit luminis claritatem. ei autem, qui multa fuerit operatus quae manere non debeant, sed ardere, ignis est dominus, ut operis nostri faenum stipulamque consumat atque utili nos saluos faciat detrimento, sicut aurum quod excoquitur plus probatur.