Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

breuem incisionis uel exustionis dolorem corpus omne tabescat, uitae usus intereat ? recte igitur et sacerdos uulnus, ne latius serpat, a toto corpore ecclesiae quasi bonus medicus debet abscidere et prodere uirus criminis quod latet, non fouere, ne, dum unum excludendum non putat, plures dignos faciat quos excludat ab ecclesia.

Iure ergo apostolus diuino nos hortatur exemplo dicens: uide ergo bonitatem et seueritatem dei: in eos quidem qui ceciderunt seueritatem, in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate, ostendens Iudaeorum populum iure esse a corpore ecclesiae separatum, ne perfidiae uirus contaminaret ecclesiam, populum au-

tem gentium bonitate domini receptum et oboedientiae munere gloriari. iure igitur huic diuina bonitas suffragatur, cum in diuina bonitate permaneat: si uero et ipse desciscat, pro criminis sui qualitate damnabitur. qua gratia dominus et lux et ignis esse describitur,