Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ac ne forte dicat aliquis: \'cur ergo Adam maledicto sententiaeque subiacuit? numquid iniustus deus?\' non utique. sed quia quasi fragili atque infirmo quid caueret ante praescripsit — infirmus enim non usurpare debet, sed oboedire mandatis —, ideo praeuaricationis reum tenuit quam prolapsionis addixit. in illum

igitur iusta seueritatis processit sententia, Quia scire uoluit quod scire non profuit. nobis autem, qui hereditario uinculo tenemur [*]( 6*Sap. 14, 7-8 11 cf. Col. 2,14 16 ci. Gen. 1, 26 ) [*]( 1 saltim MPm1Rm1 4 misericordia] misericordiae GMav 5 pro est m\' Y et iustitia] pergit A iustitia] iustitiae GMav 8 per om. N maau Nm2 manus Ov 11 illum Nml patibulum] add. ie (hie-P) rusalem XPT dominus] add. liber AR noster 0 12 cyrographum AMNOPR chyrographum G 13 dominus N 14scixmt N de] e P 18 ut sis—castus om- codd. praeter O l9iMMcn!attG3fa in te ex ante A 21 eoncesserit a 22 quur P 23 sententiae (que eras.) M 24 quod O 26 praenarieationis] add. magis Ov quem Ta prolapsioni AGm2Mm20Pm2Tav 27 sententia processit 0 )

165
adstricti, qui in hac carne sumus, quae priorum praeiudicio detrita iam atque adsuefacta peccatis non poterat emergere, quasi iustus indulsit: iuste enim ignouit heredi qui praeiudicio laborat auctoris.