Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Nunc de reliqua ipsius uersus parte dicamus. mi serere, inquit, mei secundum uerbum tuum. misericordia quidem iustitiae portio est, ut si uelis donare pauperibus, haec misericordia iustitia est secundum illud: dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum deinde quia conformis tuus iniustum est ut non adiuuetur a socio, cum praesertim dominus deus noster terram hanc possessionem omnium hominum uoluerit esse communem et fructus omnium ministrare: sed auaritia possessionum iura distribuit: iustum est igitur ut, si tibi aliquid priuatum uindicas, quod generi humano, immo [*]( 8 cf. Ex. 23, 17 9*Matth. 5,8 12 cf. Eph. 4, 24.23 17* Ps. 118.58 20*Ps. 111, 9 ) [*](def. A) [*]( 1 et ideo illud ei dicit v processu GMmla deusj in deum Ov 2 dixi] dixit a, otn. GM, del. R 3 qui non uidet faciem meam 0 5 appellatione Ma 6 dicam post. quid tr. 0 7 faciem domini GMav 8 te om. 0 10 deo Rml 11 cui uitae] ciuitate 0 uita NT praeposita Pml 12 et emunda ex et munda Nm2 nouum creetur a 13 abicere Oml 14 purae sinceritatis A* 15 se om. N quum Pml uolucruma corpus 0 18 inquid MPml mei am. N 20 misericordiae M iusticiae a 21 aetemum] add. et (m2) in seculum seculi N 2\'2 quia om. N T 23 quum Pml possessione M 24 alt. omnibus Ov 26 sibi N aliquid tibi av., add. tamquam 0 ) [*]( 11* )

164
omnibus animantibus in commune conlatum est, saltem aliquid inde pauperibus aspergas, ut, quibus iuris tui consortium debes, his alimenta non deneges.