Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ex his ergo sancti Moysi conprehendamus affectum. uidere dei uultum quasi innocens uelut quodam uultu conscientiae desiderabat, aperire ei faciem mentis internae. cognosci plenius gestiebat et Moyses et ipse sanctus Dauid, qui alibi ait: proba me, domine, et tempta me; non enim uellet probari, si

in se crimen agnosceret, nec temptari, si passionibus grauibus se sciret obnoxium. liber igitur a peccato deo se cupidus offerebat. sed fortasse, quia adhuc frequentioribus dei uisitationibus mundus a uitio non foret, non fuerit in principio perfectus, utpote cui ante paululum dictum erat: solue calciamentum pedum tuorum, illud utique calciamentum quod de Aegypto detulerat, hoc est corporeae conuersationis inuolucrum. ideo dicit ei dominus: nemo homo uidebit faciem meam et uiuet.