Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Denique praemissa hac littera statim sequitur persona iusti dicens: p or tio m ea, domine; dixi custodire [*]( 11 cf. Gen. 15, 12 13*Ps. 115,2(11) 16 Ps. 110, 10 18 Ps. 93,12 20 Ps. 127, 1 25 Ps. 118, 57 ) [*]( 2 ut om. JLVPTa obliuio Mm2Rm2 3 inreperet Mm2 intentione T 4 fiat] faciat AMm2R 7 saeculorum] add. amen Oav, add. Explicit de littera septima P Incipit de (om. 0) littera octaua AOPR, qui lin. 10 Littera octaua omittunt 10 Octaua littera av, om. N heth Mm2av heht Nm2, om. Nml eht 0 interpretatio GJlml latina interpretatione 0 12 habraham R plena APRml 13 meo om. b 14 mentax A enim] ergo 0 17 timentis Nml timetis Nm2 timent Oav pr. sapientes] add. sunt Ta 18 tn Nav, om. eel. 20dominum Oml estat Pml exstat NPm2R existit 0 21 dominum] deum. hoc a collegitur Prn1 )

150
legem tuam. plerique codices hunc uersiculum, qui primus est litterae octauae, ultimo loco litterae habent septimae; sed secundum Hebraeos emendatus apud Graecos Psalmorum liber hunc uersum docuit nos octauae litterae copulandum. deinde ordo ipse et numerus uersuum ita conuenit, ut ab eo incipiat octaua littera.

inquit, inquit, mea dominus. quam rarus in terris, qui possit dicere: portio mea dominus, quam alienus a uitiis, quam segregatus ab omni labe peccati, qui nihil habeat commune cum saeculo, nihil mundi huius sibi uindicet, non sit corporalium possessio cupiditatum, quem non inflammet libido, non stimulet auaritia, non lasciuia effeminet, non luxuria decoloret, non sternat ambitio, non maceret inuidia, non aliqua negotiorum saecularium cura sollicitet, uerus minister altaris, deo, non sibi natus !

Leui enim, ut habet interpretatio, significat \'ipse mihi adsumptus\', significat et \'ipse meus\' significat et tantum \'adsumptus\', significat et \'adsumptus mihi ipse\'. idem et mihi Leui et deo est, quomodo idem et mihi sacerdos et deo est, et mihi aduocatus

et domini deprecator, pro me offerens sacrificium et idem se offerens domino. denique et alia Leui interpretatione dicitur, id est \'pro me\\ etenim si a me nominetur Leui, pro me est, si pro me offerat, pro me est, si pro me interueniat, pro me est. sin autem uocetur a domino, \'ipse mihi\' dicitur, hoc est non alii tributarius, non decimarius, non de possessione munificus.

\'ipse mihi\', hoc est tamquam abundans pro his omnibus. non ab hoc decimas, non fructus, non dona quaero, non munera. ipse mihi pro munere est, ipse est pro tributo, non in possessione sua munificus mihi, sed ipse mihi possessio, ipse meus fructus, ipse meus census, adsumptus mihi uel adsumptus a me. non potest hoc sine diuina esse gratia. sicut enim [*](\'6.7*Ps. 118, 57 ) [*]( 1 codiees plerique ar 4 denique M 6 mea inquit NP dominus mea inquit AR 7 potest a 9 sibi om. AO uindicet sibi av sit] add. cui s. l. T 10 possessor MOPm2v (nun a) 13 altaris] add. dei 0 14.16 leuui Ptnl 14 ipse om. 0 ipse mihi-l5alt. signiiicat om. N assumptus mihi 0 17 pr. et on. OR tert. et] est 0 18 se om. M 19 deo 0 alibi codd. praeter -4, av dicatiir GMNPRmITa id est] idem JL, om. Nv 20 si pro me offerat. pro me est om. MNPm1RTa 21 si pro me interueniat, pro me est OPm2v, om. cH. a 22 hoc est om. T non alii-23 hoc est om. NT 24 habondans GJIOR non fructus] in fructus AGMm1NPR 25 aU. est om. 0 28 hoc] non N: om.AGMm1R )

151
possessio non potest mea esse nisi emero eam, sic non potest esse Leui nisi fuerit adsumptus a domino; cum enim adsumptus fuerit, recte dicitur ipse meus .