Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

hoc esse possibile, ut corporeis oculis faceret id quod est incorporeum conprehendi. non reprehensibilis hic error, sed etiam grata cupiditas atque inexplebilis, quod dominum suum uelut manu tenere et obtutu oculorum uidere cupiebat. sciebat ad imaginem et similitudinem dei factum esse hominem. quando enim electus a domino est ad populum liberandum, impletus est spiritu sapientiae, uiderat angelum illum et faciem eius in gloria. denique fulgente eius lumine pauefactus est et uidit rubum uri et non exuri. uisum coepit fulgoremque mirari:

accessit cupiditate et gratia prouocatus, ut diligentius fulgorem illum in rubo consideraret. itaque si tantum accepit ardorem, tantam subiit cupiditatem, cum angelum uidisset in flamma ignis de rubo, ut, licet pauore adprehensus considerare non auderet, considerare tamen uellet, quanto magis domini uultum corporaliter uidere desiderabat, dicens intra se uultum illum plenum lucis, plenum gloriae, plenum uirtutis, plenum diuinitatis! non possum plus dicere uel sentire de deo: cum enim consummauerit homo, incipit. et cum finierit, tunc aporiabitur, ut scriptum est, quia inconprehensibilis est dei aeterna maiestas. [*]( 1 ct Rom. 7,4 4 cf. Ex. 33,13 11 cf. Gen. 1, 26 12 ci Ex. 3, 2-3 23*Eccli. 18, 7 (6) ) [*]( 3 facti A. 5 deus om. a et] add. ut v 6 quo AT inulsibilis deus M facie-I et om. N uideri M possit GMmlPRmla 7 deuotio sancta mensuram supergreditur au super graditur 0 9 non] add. est MNOPRv 10 teneret APR 11 pr. et mn. 0 optutu N sciebat] adtl. enim Ma 12 domino] adtl. deo av 15 uisu cOOd. praeter 0, a cepit a 16 fulgorem quem AMNPRTa miratus Gm2Tm2a 18 tantam] tantum OPml 19 flama P 23 uelit Gm1MNPRm1α uultum domini GMav 22 diuinitatis] add. quem esse dicam a 23 plus possum GMav 24 homo] add. tunc Oav incipiet 0 25 aperietur Gm2Mm2 apporiabitur 0 aporietur a )

161

Inritus quidem erat postulationis effectus, sed affectus probabilis serui, qui ultra naturam suam deuotione progressus de domini angelis aestimabat, quantum in domini uultu plus desideraret, quo cupiditatem suam gestiret explere. nouerat in ipso homine aliam post mortem futuram gloriam, aliam claritatem.