Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

introitus [natiuitatis] ad uitam et similis exitus. et quia uidit commune esse emisi plorans exordium, elaborauit esse portio dei et inuocauit et uenit in eum spiritus sapientiae. sed luxuriosi aliam partem eligunt, qui dicunt: uino pretioso et unguentis nos impleamus, et non praetereat nosflos temporis; coronemus nos rosis antequam marcescant, et infra: quoniam haec pars nostra et haec sors.

Quam magnum contemnere diuitias, sed quam rarum hoc ipsum est! utique et Moyses potuit regis esse successor, nutritus a regis filia. potuit ergo esse non solum quasi Pharao sed etiam Pharao, et Pharao potuit esse sicut Moyses - uterque enim homo —, sed omnis potentia hominis in affectu. Moyses noluit rex esse, natiuitatis posset, sed obprobrium Christi thesauris Aegypti arbitratus est praeferendum.

sed fugiendo potentiam potentior factus est: factus est enim in deum regi Pharao. rex erat Pharao, sed deus non erat; i. Moyses factus est illi deus, hoc est regi ipsi terribilis, quem rex metueret et timeret. sed haec erat potentia sanctitatis; in talium congregatione deorum deus stat atque discernit. et tu, si uis deus peccatoribus esse, terrori regibus, reuerentiae aliis, ut tamquam deo tibi uideantur esse subiecti, quia operaris in dei nomine, contemne quae saeculi sunt et dominicae passionis obprobrium contende omnibus praeferre diuitiis. obprobrium dico quod illis uideatur obprobrium, hoc est: Iudaeis scandalum, gentibus stultitia, nobis [*]( 2*Sap. 7, 5-6 6 cf. II Par. 1,10 7 Sap. 2, 7—8 10*Sap. 2, 9 13 ct Hebr. 11, 24—26 18 cf. Ex. 7,1 27 cf. I Cor. 1, 23—24 ) [*]( 1 et curis magnis Otn. ASOPR 2 diuersum] aliud GM habuit aliud a 4 natiuitatis om. Jfab 5 et laborauit GMNPR laborauit 0 6 inuenit AmlNT in om. N T 8 unguentis] add. obtimis 0 9 fios] ros AGMmlNPRa 11 alt. haec] add. est s.l.M sors] add. nostra Nm2 15 pr. Pharao om. a sicut Moyses Ov, om. cet. a 16 affeetu] add. est Ov 17 possit PRml 19 enim est A pr. pharaoni 0 20 ipse A rex] add. ipse 0 22 alt. ut deus Tm2 23 terrons GMmla aliis om. GMNOPRTa detun PmlRml 25 contende om. 0 26 praefer Om2 27 stultitiam P )

159
autem uirtus dei atque sapientia.