Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Alibi quoque ait: quicumque remiserit patrem aut matrem, domum aut fratres aut sorores, centuplum accipiet in hoc saeculo et uitam aeternam possidebit. forsitan dicas: utique qui relinquendo domum — per domum autem totum censum intellege —, qui relinquendo propinquos deum secutus fuerit, portio domini est et illi portio deus est, habet etiam uitam aeternam et, quia accepto centuplo fit in hoc saeculo diues, diues, inquis, intrat in regnum caelorum. deinde si centuplum dat dominus eorum, quae etiam simpla inpedimentum adferre consuerunt ad perceptionem hereditatis aeternae, centum ergo possessiones reddit pro una possessione, centum pondo auri pro uno pondere.