Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Littera octaua \'Eth\', quae interpretatione Latina dicitur \'pauor\'. sanctorum pauor esse consueuit. denique pauor cecidit in Abraham, cum sacrificium offerret plenum mysterii spiritalis. ipse quoque Dauid ait: ego dixi in pauore meo: omnis homo mendax. religionis enim reuerentiam significat magis quam infirmitatem timoris, licet etiam ipse timor secundum deum sanctus sit; initium enim sapientiae timor domini.