Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

In tempore igitur humilitatis nostrae spes consolatoria est quae non confundit; tempus autem temptationum tempus humilitatis animae nostrae arbitror. humiliatur enim nostra anima, dum

traditur temptatori duris examinanda laboribus, ut luctetur et certet, congressum contrariae experiens potestatis. sed in his [*]( 3*Ps. 118, 50 7*Rom. 8, 36—36 12*Rom. 8, 37 -19*Rom. 8, 18 22 cf. Rom. 5, 5 ) [*]( 6 facitj fecit Oml, add. dum facit hoc, sed del. G, deinde add. Paulus contra nomen. non habet spei consolationem: dum patitur pro nomine. haurit spem de consolatione Gm2Tm2av fidere scripn fideles AOR fidelis Gm2MNP Tav fideiibus Ginl futuris Gml P futuros AORa futurus MNT factus Gm2v i separauit aPml, add. a caritate MN a dilectione om. MN 9 persequutio AR famis J. 10 morti tradimur] mortificamur 0 14 dilexit nos 0 eos dflexita superarel toUerare O 16 quidquid v 19 sunt GNPR 24 anima nostra MNav 25 trahitur AmlR certet] exereet a 26 congressu NmlT congressus Nm2 )

131
temptationibus uiuificatur alloquio dei; haec est enim animae nostrae uitalis substantia, qua alitur et pascitur et gubernatur, nec quicquam est aliud quod uiuere faciat rationabilem animam quam alloquium dei. sicut enim augetur sermo dei in anima nostra, dum suscipitur, dum intellegitur, dum conprehenditur, ita etiam uita eius augetur, et quemadmodum e contrario alloquium dei deficit in anima nostra, ita et incurrit eius uita defectum.

itaque ut conexio ista animae et corporis nostri spiritu uitali animatur atque alitur et tenetur, ita uerbo dei et spiritali gratia anima nostra uiuificatur. unde omni genere studere debemus, ut reliqua omnia posthabentes congregemus nobis alloquia dei et congeramus in principale nostrum, in sensus, in sollicitudines, considerationes actusque nostros, ut alloquiis scripturarum facta nostra conueniant nec a serie praeceptorum caelestium actus noster discordare uideatur, quo possimus et nos dicere, quoniam eloquium tuum uiuificauit nos.