Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Et addidit: haec e c me consolata est in humilitate mea, quoniam uerbum tuum uiuificauit me. haec est spes, haec, quae uerbo tuo obuenit mihi, consolata est me, ut tolerarem acerba praesentium, dum facit et fidere futuris. quomodo nos consoletur, accipe: quis nos separabit, inquit, a dilectione Christi? tribulatio an angustia an persecutio an fames an periculum an gladius? sicut scriptum est, quia propter te morti tradimur tota die;

aestimati sumus ut oues occisionis. et qua ratione illa patienter tolerari possint, addidit: sed in his omnibus superamus propter eum qui nos dilexit. ergo si quis uult aduersa superare, si est persecutio, si est periculum, si mors, si aegritudo grauis, si incursus latronum, si facultatum proscriptio, si quicquid eorum quae putantur in isto aduersa saeculo, facile superantur, si sit spes quae consoletur. nam etsi illa acciderint, tamen grauia esse non possunt dicenti: existimo enim quod indignae sint passiones huius temporis ad futuram gloriam. quisquis enim meliora sperat, numquam leuioribus frangitur.