Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Dicit ergo Dauid: \'certamen certatus sum; brauium peto uerbi tui quod promisisti mihi. memor esto promissorum tuorum quae spopondisti seruo tuo. non usurpatorie speraui, quae ut sperarem ipse fecisti. seruus sum, expecto alimentum a domino; miles sum, exigo ab imperatore stipendium; uocatus sum, postulo ab inuitante promissum\'. uerecunde autem auctoritatem suae fidei temperauit dicendo se seruum, quia oculi seruorum in manibus dominorum suorum. haec ex persona Dauid propria bene prompta sunt.