Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed nec quaerere perfunctorie abundat ad gratiam, sed ut insistas et intendas muneri. denique ista uel ecclesia uel anima quae requisiuit in cubili, quaesiuit in noctibus, primo non inuenit, quia fortasse in cubili quaesiuit, sed posteaquam surrexit et abiit in ciuitatem — uide ne in illam ciuitatem, in quam dominus celebraturus pascha discipulos destinauit: ite in ciuitatem ad quendam —, posteaquam in foro, ut dixi, quaesiuit, ubi oleum uenditur, quod expectantes sponsum emere consuerunt, ubi ius, ubi leges.