Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

non enim arrogans usurpatio, sed fidelis, quia uerum deum non posse fallere confitetur. ideoque admonet et Dauid dicens, ut meminerit dominus uerbi sui, quo nos ad sperandum prouocat, ut terrenis renuntiemus, inhaereamus caelestibus.

Dicit ergo Dauid: \'certamen certatus sum; brauium peto uerbi tui quod promisisti mihi. memor esto promissorum tuorum quae spopondisti seruo tuo. non usurpatorie speraui, quae ut sperarem ipse fecisti. seruus sum, expecto alimentum a domino; miles sum, exigo ab imperatore stipendium; uocatus sum, postulo ab inuitante promissum\'. uerecunde autem auctoritatem suae fidei temperauit dicendo se seruum, quia oculi seruorum in manibus dominorum suorum. haec ex persona Dauid propria bene prompta sunt.