Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed etiam et corporis saltatio in honore dei laudabilis habetur. denique saltauit Dauid ante aream domini et uidit eum Melchol filia Saul saltantem et percutientem in organis harmonizatis in ronspec-tu domini et ait ad eum, posteaquam se domum recepit: quid utique honorificatus est rex Israel, quia denudatus est hodie in oculis puellarum suarum ancillarum sicut unus ex saltatoribus?

et dixit Dauid ad Melchol in conspectu domini: benedictus dominus qui elegit me super patrem tuum et super omnem domum illius constituere in principem super plebem suam Israel; et ludam in conspectu domini et denudabor adhuc sic et ero nugas in conspectu tuo et cum puellis cum quibus dixisti me nudatum glorificabor.

et Melchol, inquit, filiae Saul non erat filius usque in diem mortis eius. euidens itaque exemplum, quod et propheta, qui et percutiebat in organis et saltauit ante arcam domini, iustificatus est et illa, quae reprehendit eum, sterilitate damnata est.