Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Item alio loco, cum Semei malediceret ei et lapidaret eum saeptum bellatoribus, per quos uindicare se posset, patienter ferebat, ne uerbo quidem referens contumeliam. quin etiam cum Abisai dux eius caput maledicentis uellet auferre, ait rex: quid mihi et tibi est, fili Saruiae? quod maledicit mihi.

dominus dixit ei maledicere Dauid. primum igitur culpam eius excusauit et causam ad domini retulit uoluntatem, secundo in suum meritum retorsit, ut non illum errasse, sed se meruisse significaret, tertio maledictionem illius sibi non solum non nocere, sed etiam prodesse memorauit, sicut scriptum est: et dixit Dauid ad Abisai et ad omnes pueros eius: ecce filius meus, qui exiuit de semine meo, quaerit animam meam; quanto magis filius Ieminei!