Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

domine, aufer iniquitatem serui tui, quod deliqui uehementer. itaque quamuis scriptura habeat, quod adposita est ira dei, ut irasceretur in Israel, quo regis prolapsio excusari uideretur, tamen, cum uidisset angelum qui stragem plebis efficiebat, percutientis ictui se ipsum obiecit dicens: ecce ego peccaui et ego pastor malignum feci, et hic grex quid fecit?

fiat manus tua in me et in domo patris m e i. quasi iustus ergo accusator sui in ipso sermonis exordio et peccatum suum agnouit et iniquitatem propriam confitendo iustificatus est in semet ipso. alibi quoque de Uriae morte coargutus a propheta ait: peccaui domino; cui responsum est propter paenitentiam ablatum a domino eius esse peccatum.

Item alio loco, cum Semei malediceret ei et lapidaret eum saeptum bellatoribus, per quos uindicare se posset, patienter ferebat, ne uerbo quidem referens contumeliam. quin etiam cum Abisai dux eius caput maledicentis uellet auferre, ait rex: quid mihi et tibi est, fili Saruiae? quod maledicit mihi.

dominus dixit ei maledicere Dauid. primum igitur culpam eius excusauit et causam ad domini retulit uoluntatem, secundo in suum meritum retorsit, ut non illum errasse, sed se meruisse significaret, tertio maledictionem illius sibi non solum non nocere, sed etiam prodesse memorauit, sicut scriptum est: et dixit Dauid ad Abisai et ad omnes pueros eius: ecce filius meus, qui exiuit de semine meo, quaerit animam meam; quanto magis filius Ieminei!