Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Hoc ergo dolet Dauid et ideo dolet, quia, cum unum membrum patitur, et cetera membra conpatiuntur. ideo forte et illud positum est: iustus in exordio sermonis accusator est sui. nam etsi possit iustus habere in se quod accuset et iustus esse, quia nemo sine peccato praeter unum deum, et possit etiam peccator hoc ipso iustus esse, quia accusator est sui secundum illud: dic iniquitates tuas, ut iustificeris, attamen forsitan etiam aliquibus non uideatur absurdum, ut etiam de illo dictum sit, quod iustus sit qui se accusat pro alio, etiamsi in se nihil habeat quod accuset.

Quam igitur in his omnibus sancto Dauid uiri iusti prima persona conueniat, consideremus. accusauit se nullo accusante, peccatum confessus est proprium, quando percussus est corde, eo quod numerauerit plebem. qui et dixit ad dominum: peccaui, domine, quod fecerim hoc uerbum. et nunc, [*](13 cf. I Cor. 12, 26 15*Prou. 18, 17 19*Esai. 43, 26 26*11 Reg. 24,10 ) [*](1 uulneris codd. praeter OPm2, a eumpatitnr OR 3 meo] in eo a 6 quoniam] cum OMNOPT ergo cum av laedentis AR 9 quod om. AMml NOPR 10 eum] ea AGNPR eam 3/ 11 fuerim illi 0 innocentemJ add. me a 12 sum 0 peccati materia JINP 13 danid dolet P 14 pr. et om. MNT 16 habere] add. nihil MNPR alt. iustus] add. non AMNPR 18 ipsum N 19 tamen 0 20 uidetur 0 eo 31 23 uiri om. Rml uiro iusto Mml iusti uiri Rm2 prima] superna G primatns Mm2 24 persona om. GMNPTa conueniant GPm2a 25 alt. est] add. in a 26 numerauit Oa qui et dixit] eum ita dicit 0 .. )

140