Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Hoc ergo dolet Dauid et ideo dolet, quia, cum unum membrum patitur, et cetera membra conpatiuntur. ideo forte et illud positum est: iustus in exordio sermonis accusator est sui. nam etsi possit iustus habere in se quod accuset et iustus esse, quia nemo sine peccato praeter unum deum, et possit etiam peccator hoc ipso iustus esse, quia accusator est sui secundum illud: dic iniquitates tuas, ut iustificeris, attamen forsitan etiam aliquibus non uideatur absurdum, ut etiam de illo dictum sit, quod iustus sit qui se accusat pro alio, etiamsi in se nihil habeat quod accuset.