Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

c-ontristo uos, quis est qui me laetificet nisi qui contristatur ex me? arguit itaque, ut alleuet diuturnitatem maestitiae, quo paenitentia fieret in salutem; damnat ut absoluat, excludit ut recipiat, non ignoscit ut liberet. ideo talis Paulus, qui bene peritus in lege cognouerat praeceptum dicentis: pusil- lanimitas detinuit me a peccatoribus derelinquentibus legem tuam.

Dolebat Dauid, non quia contemnebatur, non quia adpetebatur ipse, sed quia lex dei relinquebatur, et eorum qui hoc faciebant damnum dolebat, quod perirent deo. sicut bonus pater in frenesi constituti filii, cum ab eo maledicatur, uerberetur, adficiatur iniuriis, non suam, sed aegroti deflet aerumnam et contumeliam dolet, non quo sibi sit inrogata, sed quia per furorem quid faciat aeger ignorat, ita uir bonus, cum uidet peccatorem non reuereri, non honorare etiam canos; senioris, quo praesente aliquid faciat indignum, non agnoscere quadam peccandi insania, quam indecora et inhonesta committat, quasi moriturum dolet, quasi desperatum a medicis ingemescit et ut bonus medicus primo monet, deinde, etiamsi grauia patiatur, tamen, tamquam ille aegrum, etsi caedatur, sustinet, etsi maledicatur, non relinquit t\'t quicquid potest medicinae adhibere, non denegat nec tamquam contumacem deserit, sed tamquam bene de se meritum omni studio sanare contendit, exercens non solum artis peritiam, sed etiam mentis benignitatem.

Ita ergo etiam iustus et cum contemnitur a peccatore, non auertitur, et cum laeditur, furoris illud putat esse, non inprobitatis, [*](4*11 Cor. 2, 2 9*Ps. 118, 53 ) [*]( 2 eontristare MN PRm1 3 at] add. ex MNT 4 gaudio P 5 qais] et quis 0 6 diuturnitate A. 8 tales MNPmlRT 9 quia Ov (non a) 10 detennit MN Pml 12 Dauid om. MNT ipse appetebatur av 14 fer- nesi N 17 quo] quod ab facit V aeger ignorat om- N 18 etiam om. MmlN 19 senis 0 faciat aliquid av 20 peeeati 0 indecora] inhonora a 21 mgemiscit AGm2OPm2Rm2av 23 derelinquit OP 29 laeditar] maiedicitur P )

139
magisque uulneri eius medicinam adferre desiderat et conpatitur et dolet non propter se, sed propter illum, qui desperato laborat incommodo, et dicit hunc unum ex fratribus sic laborare, sic adfici, ut faciat mihi iniuriam, qui si agnosceret me honoraret utique, certe non laederet.

quid enim laesus est IneO facto, ut habeat laedentis affectum t quoniam ergo non subpetit causa laedendi, non potest culpa esse propositi. ergo, si iustus sum, adficior propter caritatem, propter dilectionem, propter ecclesiae damnum, propter corporis detrimentum. possum etiam illud dolere, quod, etiamsi ego laedentem non laeserim et non sim mihi conscius, quod eum in me aliquibus iniuriis excitauerim, tamen causa illi fuerim lapsus eius, quod innocentem laedendo delinquat, quod factus sim ei materia peccati.