Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

non ut contristemini, sed ut [*]( 3*Rom, 8,17 17*Ps. 118, 53 26 II Cor. 2, 4 29*11 Cor. 2, 4 ) [*]( 1 quia] add. non a aduertent G aduertet PR obprobrio in 0 peccator 4 codd. apud b 2 qui—5 glorificemur am. N 6 sed] si 0 huiusmodi] add. est 0 habet gratiam Tm2 ut del. R 7 peccatoribus Otn. MN T 8 formidinis MNT quae] aM. uere Ov 9 uideamus JfNT 10 iudicia MN 11 fugere 0 uitare] add. iurare a 17 et om. A ex om. N inquid Mm2, om. Mm1NPT detenuit GRml tenuit MNPT 18 a] pro MNPT 21 decolerati GJJN causa] add. est GmlNav 24 ingemiseit AOPm2 Rm2av errore a 26 ipse ait av 28 tristaretur a contristare MNOPm1 )

138
sciatis quam caritatem habeo in uobis abundantius. contristari enim uolebat usque ad paenitentiam lapsos, non usque ad maestitiam profundiorem, tantum ut eorum qui arguebantur maestitia gaudium fieret arguenti. unde ait: si enim ego

c-ontristo uos, quis est qui me laetificet nisi qui contristatur ex me? arguit itaque, ut alleuet diuturnitatem maestitiae, quo paenitentia fieret in salutem; damnat ut absoluat, excludit ut recipiat, non ignoscit ut liberet. ideo talis Paulus, qui bene peritus in lege cognouerat praeceptum dicentis: pusil- lanimitas detinuit me a peccatoribus derelinquentibus legem tuam.

Dolebat Dauid, non quia contemnebatur, non quia adpetebatur ipse, sed quia lex dei relinquebatur, et eorum qui hoc faciebant damnum dolebat, quod perirent deo. sicut bonus pater in frenesi constituti filii, cum ab eo maledicatur, uerberetur, adficiatur iniuriis, non suam, sed aegroti deflet aerumnam et contumeliam dolet, non quo sibi sit inrogata, sed quia per furorem quid faciat aeger ignorat, ita uir bonus, cum uidet peccatorem non reuereri, non honorare etiam canos; senioris, quo praesente aliquid faciat indignum, non agnoscere quadam peccandi insania, quam indecora et inhonesta committat, quasi moriturum dolet, quasi desperatum a medicis ingemescit et ut bonus medicus primo monet, deinde, etiamsi grauia patiatur, tamen, tamquam ille aegrum, etsi caedatur, sustinet, etsi maledicatur, non relinquit t\'t quicquid potest medicinae adhibere, non denegat nec tamquam contumacem deserit, sed tamquam bene de se meritum omni studio sanare contendit, exercens non solum artis peritiam, sed etiam mentis benignitatem.