Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Haec qui nouit retexere, habet unde gratiam suae consolationis adquirat, et contra qui non nouit, non habet unde consoletur. quapropter custodiamus iudicia dei, quia iudicia dei uera sunt, sicut habes: iudicia dei uera, iustificata in semet ipsa, desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum et dulciora super mel et fauum.

etenim seruus tuus custodit ea. custodienti igitur dulcia sunt diuina iudicia, neglegenti autem ea amara esse non dubium [*]( 7 cf. Gen. 3, 24 8 ct. Gen. 4,11—12 10 cf. Gen. 5, 24. Sap. 4, 11 11 cf. Gen. 6, 9 sqq. 12 cf. Gen. 22, 17—18 13 cf. Gen. 32, 28 15 ct I Reg. 16, 11 sqq. 16 cf. IV Reg. 2,11 22*Ps. 18,10—12 ) [*]( 1 me om. N 2 informatas Ov 3 exemplo G, add. plus codd. praeter 0 4 exempla et scripsi eximit ARm2 exemit Rml et eximit Pm2 ex semit Ptnl ex semet Mm1NT et exsemet Mm2v et ex semet ipso (ipsomS) 0 et semperGa 6 defrudetur Mml pretexit 0 8 paradysi AMN erectas « chain AR kain M caim O parieidalis a 9 exoluerit a 10 uirus malitiae M 12 sit om. MN 13 israhel P 16 datos R 17 curru] add. igneo Gm2 Tm2 18 incolatum R 20 e contra MNOa qui non nouit-21 custodiamus iudicia . dei Tm2a,om. cet. v 21 alt. dei iudicia O sunt-22 uera om.a 24pretiosum]aid. multum MNO )

137
est, quia aduertit in obprobrii turpitudine peccatorum propositum sibi diuinae euentum esse sententiae. qui autem bene sibi conscius est, non turbatur utique dic-ens: heredes sumus dei, coheredes autem Christi, si tamen conpatiamur ut et simul glorificemur.