Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quartum propositum uiri, ut memor sit iudiciorum caelestium, sicut Dauid adserit, qui dicebat: memor fui iudi- [*](lPs. 118,51 6*Deut. 15; 9 13cf. Rom. 2,15-16 25 Prou. 16.6 (5) 28*Ps. 118,52 ) [*]( 1 dicere] desinit C 2 elueit Pml 3 conscientia Pm2 4 emundat av 5 solum enim MN occultis] add. iu quibus MNPBT 6deo O 91eueris Pml in om.MN quidem] quod in O dumdeJcumO de om. N lOdisceptesO 11 tuto] puto codd. praeter O. del. P, add. uiri sancti hoc esse propositum quo Gm2Tm2 12 huiusmodi disceptationes Ov huius disceptationecef. a septuseotW. av 13 in die Ov diei P qua scripsi quia Codd. av 14 testimonio AGPml Rml 16 sit oni. O 17 debet esse memor MN 18 secundo Ov nidentibus A 20 propositus T 22 habundare OMPml 23 incredulis Pml fugiat av 24 contaminatur 0 25 inmundus GOav inmundas Pml, add. est MNT 26 tumidi GOav 27 oiri] add. sancti Ov )

136
ciorum tuorum quae a saeculo sunt et me consolatus su m. nisi enim unusquisque legis instructus et formatus exemplis credat semper uera esse dei iudicia, cito declinat a lege. qui autem praeterita repetit exempla et colligit seriem uetustatis,

cognoscit, quod neque peccator poenam suae improbitatis euadat neque iustus aequitatis suae praemiis defraudetur. retexit enim animo, quod ab initio Adam propter mandati caelestis praeuaricationem de paradisi eiectus sit incolatu et Cain parricidalis sceleris pretium diuinae sententiae auctoritate damnatus exsoluerit, quod Enoch propter deuotionem raptus ad caelum terrenae malitiae uirus euaserit, quod Noe propter iustitiam diluuii uictor generis factus superstes humani sit, quod Abraham propter fidem seminarium posteritatis suae toto orbe diffuderit, quod Israel propter laborum tolerantiam populum credentium proprii nominis signaculo consecrauerit, quod ipse Dauid propter mansuetudinem regali honore donatus senioribus fratribus antelatus sit, quod Helias propter zelum dei curru eleuatus in aerem caelestis sedis hospitium noui generis adquisierit incolatu.