Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed hoc ille ait, qui poterat dicere: a lege autem tua non declinaui, in quo non solum boni operis elucet gratia, sed etiam intimae puritas conscientiae. lex enim non solum agendi munus informat, uerum etiam secretae mundat mentis affectum. non enim solum in operibus, sed etiam in ipsis occultis secundum legem domino militamus, quia lex dicit: non fiat uerbum iniustitia occulta in corde tuo, ut non solum nihil opere factisque delinquas, cum superbos uideris gloriari, nec sermone labaris, sed ne in corde quidem intimo, dum de dei iudicio disceptas, contrahas iniquitatis offensam, quae quo putatur occultior eo frequentior esse consueuit, quia tuto putat unusquisque quod huiusmodi disceptationes uelut saeptus uisceribus suis conscientiae suae credat, cum ipse sui accusator die iudicii sit futurus, qua reuelantur cordis abscondita, testimonium perhibente conscientia accusationibus nostris.