Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Denique et Dauid putabat se ante haec cognoscere, sed nesciebat et ideo anxius fluctuanti animo laborabat. unde ait: et aestimabam me scire hoc; labor est ante me, donec ingrediar in sanctuarium dei et intellegam in nouissimis, in quibus per id, quod se extulerunt superbi, uidit prophetico spiritu deiectiores fore et ait: quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt et

exterminati sunt propter iniquitatem suam sicut somnium exsurgentis. cognouit igitur impiorum successus in hoc saeculo somnii esse similes, non ueritatis, quorum emolumenta tamdiu uidentur esse dum dormiunt. ubi edormierint somnium suum, qui uidebantur sibi potare iam sitiunt, qui epula-

bantur esuriunt, nihil solidum ex isto somnio perfectumque referentes. et bene somnium dormiunt saeculares uiri, qui, licet saeculo uigilent, deo dormiunt, de quibus bene sanctus Iob, qui eorum ante afluentiam mirabatur, ait, quia sicut paleae iactantur a uento et sicut puluis turbine dissipantur; moriuntur autem

cum amaritudine animae suae, nihil manducantes nihilque boni habentes. iustus autem habens bonae fiduciam conscientiae in suis magis nouissimis gratulatur et se uitae huius exitu a laboribus intellegit liberari mercedemque boni operis et factorum requirit dicens: reposita est mihi iustitiae corona, quam reddet mihi dominus in illa die, iustus iudex, non solum autem mihi, sed etiam his qui diligunt aduentum eius. [*]( 5*Ps.72.16-17 9*Ps. 72.19—20 19 cf, Hiob 21.18.25 25*IITim.4, 8 ) [*]( 1 istojipsoC itaa temptatioistaMN 2 alt.nisi]add.inMNT 7 intrem M 8 nouissimis] add. eorum JLVT 9 profetico C 10 sunt om. GMNPRa desolatione C 12 somnum MNPmlRml exargentis CMOa 13 somnioueritati 0 15 somnum MNOPRTa ukdebatur ARml 16 somno CPtnl 17 somnum CMNOT 18 anteaa 19 afluentiam sic Cm1R2 fluentiama 20 tvurbidine GPmlR disaipatur AM 23 si Cm2PR 24 -que om. A 25 corona iustitiae GJlau 27 etiam] et Ov illis AOR iis v )

135