Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Itaque quoniam, quanta uis mali in superbia esset, expresserat, quemadmodum uinceretur debuit nos docere meritoque quasi bonus doctor demonstrat remedium qui exaggerauit uenenum. audi ergo, quomodo excludas uirus superbiae: a lege, inquit, tua non declinaui. lex igitur dei sola potest superbiae uirus [*](4*Prou. 3. 34. Iac. 4, 6. I Petii 5, 5 9*1 Tim. 6. 3—5 18*Ps. 118, 51 22 Ps. 100.5 27 Ps. 118. 51 ) [*]( 2 transfnnderet AMOav 3 esse deterius potest 0 4 et om. COav 6 soscepit Gav 8 materiem a 9 quia] qui 0 10 non adquiescit GmZTv, post est add. MN, om. cet. a 12 contentiones inuidiae 0 18 nonnulla a adtemptatus Mm2N adtentatas T 20 etiam m. AR 21 conuenerit AMNP 26 exagerauit CGMm1R 27 excludat (ex-it) 0 niris C inquit) antem P 28 uires Cm1 )

133
hebetare, quae informauit uirum deuotioni deditum, quali se regere debeat cautione.

multi enim non solum alieni a fide, sed etiam qui uidentur non mediocria scripturarum praecepta gustasse, temptari solent prosperis superborum processibus, uidentes eos, qui praeuaricantur legem, impietatis arbitros, adrogantes, contemptores fidelium, extollentes se aduersus eos, qui humiliant cor suum secundum timorem dei et praecepta caelestia, abundare in hoc saeculo diuitiis praeconio honoribus potestatibus eisque, quo grauiora commiserint, eo affluentiores successus commodorum saecularium secundare, contra autem iustos uiros plerumque laborare inopia, amissionibus filiorum, sterilitatibus coniugum, quo exagitati atque turbati sensum mentis inclinent, ut putent dei in hoc quoddam errare iudicium, non tenentes caput ueritatis, quo euidentissime conprehenditur non in hoc saeculo, sed in futuro repositam nostrorum remunerationem esse meritorum.