Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Littera secundum Hebraeos Zain, significat Latine \'duc te\': alibi significat huc. quid sibi uelit ista interpretatio, non satis liquet, nisi forte ut unusquisque se regat et ipse sui ductor sit: uel \'huc\', id est: quo litterae huius uersiculi uocant, dirigat iter. meritoque in primo statim uersu requiem suam postulat, quia ipse litterae septimus numerus est quietis. quae autem maior requies quam ut in uerbo dei requiescat atque eius se gratia et consolatione demulceat ?

Memento, inquit, domine, uerbi tui seruo tuo, in quo mihi spem dedisti. uerbum dei deiectos nos atque depressos ad caelestem gratiam prouocauit, ut desideremus aeternitatem, despiciamus praesentia, temporalium incuriosi futura et inuisibilia requiramus. uocat igitur nos ad se dei uerbum, sicut habes scriptum: uenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam.ideoquespquamur uocantem dominum Iesum. ut a saecularibus ad perpetua transeamus nosque ipsos regere nouerimus.