Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ideoque ait: et meditabar in mandatis tuis quae dilexi nimis et leuaui manus meas ad mandata tua quae dilexi nimis et exercebar in iustificationibus tuis. pulcherrimus ordo iste, ut primo meditemur et eorum praeceptorum, quae diligimus, sit nobis adsueta meditatio;

meditatione enim mandatorimi caelestium operis boni usus inolescit. nam sicut meditationi uerborum finis memoria est, ut quae meditamur uerba teneamus, sic meditationis praeceptorum caelestium intentio uel finis operatio est actusque directus ad implenda praecepta diuina, quae nisi quis diligat implere non poterit nec solum diligat. sed etiam nimis diligat.