Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar. grate conuenit ista uox martyri, qui uocatus ad sacrilegium exprobrantibus sibi regibus crucifixum Iesum non erubescebat, sed magis gloriabatur in cruce Christi et illam mundi salutem esse testimoniis caelestibus adstruebat.

hos uocat Christus in sponsa, dicens in Canticis canticorum: et ueni, tu columba mea, in tegimento petrae iuxta praemunitionem, hoc est: ueni iuxta euangelium. propugnacula fidei tuae gesta sunt Christi, muri tui subsidia uerba sunt domini, passio dominici corporis tua uirtus est. ostende mihi faciem tuam et insinua uocem tuam, quia uox tua suauis est et facies tua pulchra. suauis est uox, quia ore confessio fit ad salutem, et decora facies, quae non erubescit auctorem, non confunditur redemptorem.

ostendit ergo faciem suam signaculum crucis praeferens et insinuat uocem suam auctoritatem praedicationis adsumens. in tegimento enim corporis Christi, quo redemptus est a peccato, munimentum gratiae spiritalis inuenit, ut salutaria sibi et sentiat et loquatur. suauis ergo uox quae in diuinis testimoniis loquebatur, decora facies quae in conspectu regum non confundebatur.