Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

quomodo autem factus sit prope, audi: ut inhabitet, inquit, gloria in terra nostra. quis est gloria nisi dominus Iesus ? unde et apostolus Paulus ait: deus domini nostri Iesu Christi, pater gloriae. merito conplac-et in eo pater, quia patris gloria est. hunc qui a patre separat maiorem patri iniuriam facit, quem unit esse sine gloria. hunc quisque aequalem patri non putat, inferiorem et patrem iudicat, cum alio uerbo patrem plus laudare non possit, quia summa laus gloriae Christus est.

Rogatur ergo, ut ueniat salutare dei. ille est qui rogatur, hoc est dominus Iesus, et non est alius, sicut habet litterae interpretatio. et uel sic non solus pater rogatur; est et ille, hoc est: et filius qui rogatur et rogatus aduenit et salutare mundo dedit. ideo σωτήϱ, hoc est \'saluator., ideo Iesus, sicut angelus dixit: qui saluum faciet populum suum. cum inuocaret igitur propheta, aderat, ut probaret illud, quia adhuc loquentibus nobis dicit: adsum.