Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ideoque ait: et custodiui legem tuam semper, in aeternum et in saeculum saeculi. duo dixit, cum unum satis esse posset, si unum significare uoluisset. sed quia non solum in praesenti uitae huius tempore, sed etiam futuro post huius uitae curriculum custodienda promittitur, ideo arbitror et secundum eos, qui exemplari et umbrae seruiunt cae- lestium, et secundum eos, qui in caelestibus siti secundum ueram legem cultus deo deferunt, pollicetur sibi esse uiuendum, ut et hic et ibi legem custodiat, hic in exemplari, in speculo, in aenigmate, illic in ipsa facie ueritatis.

Possumus et illud intellegere, quia διὰ παντὸς non solum id significat quod dicitur \'semper\', sed etiam id quod \'per omnia-. quia ille per omnia legem custodiat, qui, cum sit eruditus in lege, sub lege natus et supra legem deuotionis suae gradum prouehens, liberatus a lege — Christus enim nos redemit a maledicto legis — non sine lege dei, sed in lege factus est Christi. aut certe sic per omnia legem custodiamus, si legitimam pueritiae atque adulescentiae disciplinam, iuuentutis conuersationem, senectutis maturitatem tramitemque singulis praescriptum aetatibus nequaquam uitae nostrae usus excedat.

similiter etiam animae nostrae quaedam esse uidentur aetates, per quas percurrit et transit, ut possit dicere: cursum consummaui. denique animae aetas e-t illa, de qua dicitur: et aetas senectutis uita inmaculata. per omnia ergo legem custodit, qui et in his corporis nostri aetatibus et in illis animae nostrae processibus non deuiarit a lege. [*]( 3*Ps. 118.44 8*Hebr. 8. 5 11 cf. I Cor. 13, 12 17*Gal. 3. 13 18 cf. I Oor. 9. 21 24 II Tim. 4. 7 25 Sap. 4. 9 ) [*]( 3 custodiam Ov custodibo a 4 aeternumj seculum MN quum Pml 6 etiam] add. in Rm2av 7 custodienda] add. lex Gm2av promittit Pm2 et] et quia GNOPRa quia M quia et v 11 speculo] add. et OP 13 διὰ παντὸς av Διωτ(NR) ωΝ AR dionon JI AIOXOXNOP diapsalma (s. str. m2 ΔΥΑΝωΝ) G δι δλων susp. Ihm, ef. pag. 93, 19 15 custodit Ov natus sub lege 0 16 promouens Gav liberatur eodd. av, correxi 17 redemitj liberauit M 18 legis] add. et ideo Gm2 Tm2a 19 custodiemus a 20 adque NPntl adolescentiae Am2GMXORm2 21 praescriptam Pm2 22 excidat Pml 23 quas-25 qua om. N 25 senectutis] adil. illius MN 27 deuiaret G deuiauerit MNO )

124