Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

uanis eogitationibus obcaecatum lucem ueritatis amittat fulgoremque uerbi capere non possit. si igitur Dauid orat, ne auferatur ex ore suo uerbum et, si auferatur, non usque quaque, id est non penitus auferatur, quis tantus est, qui in potestate sua gratiam disputationis esse commemoret praesertim si uita redarguat quod doctrina praesumat et iudicio dei damnanda committat? is enim, qui in iudiciis [*](4 I Tim. 4. 14 i). 16 Ps. 49, 16 10 ef. Matth. 13, 4 ) [*](2 speraui Ca 6 uerbo G 7 factis uerba v deformet MSPRT 9 ipse X obmutiscit Am1Pm2Rm2 11 tuo]add. sunt enim (et Ta) tempora temptarionum Gm2Tm2a ne] add. radicem habentes o 12 ad (af-)ferant AMm1 PRTa 13 NuncJ non Aml utrum] uerum Cml 14 est enim AGinlR 17 cogitasti AGOPRv iustitias Oln. Cml meas om. AGOJPR adsumes C 20 correptionem 0 est tamen 0 21 offendat Cnil effundat GOP maJitie Cml 23 posset X 25 aufertur Cm1Mm2Pm2T 26 commemoretur AR praesertim — redarguat om. X uitam T docere M doceri XPmlT doctrinam Rml 27 committatur R is] ipse 0 qui in in —] desinit C )

123
dei sperat, seruare potest uerbum ueritatis, quia. dum ueretur poenam, custodit gratiam.

Ideoque ait: et custodiui legem tuam semper, in aeternum et in saeculum saeculi. duo dixit, cum unum satis esse posset, si unum significare uoluisset. sed quia non solum in praesenti uitae huius tempore, sed etiam futuro post huius uitae curriculum custodienda promittitur, ideo arbitror et secundum eos, qui exemplari et umbrae seruiunt cae- lestium, et secundum eos, qui in caelestibus siti secundum ueram legem cultus deo deferunt, pollicetur sibi esse uiuendum, ut et hic et ibi legem custodiat, hic in exemplari, in speculo, in aenigmate, illic in ipsa facie ueritatis.