Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

ideo non euadunt, quorum fuga hieme fit, quia non secuntur domini passionem, non tollunt crucem suam et Christum secuntur. imber impedit flores, et nunc flores uidentur in terra; boni flores apostoli, qui diuersorum scriptorum atque operum suorum fuderunt odorem.

Tempus secandi aduenit, quoniam matura in horreis frumenta conduntur et qui metit, mercedem accipit. uox turturis audita est, quia inuenit sibi nidum; ecclesia enim domus est castitatis. ficus, quae propter infecunditatem iubebatur excidi, fructus ferre iam coepit. uinea translata ex Aegypto iam non maceriis destructa depositis incursatur a bestiis nec informis sentibus, sed odora iam floribus, quae solebat facere spinas, fructu curuescit uuarum.