Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

peccatum erat caro secundum illud, quia hereditario erat damnata maledicto, peccatum erat inlecebra et ministra peccati. uenit dominus Iesus et in carne peccato obnoxia militiam uirtutis exercuit. facta sunt membra nostra iam non arma libidinis, sed anna uirtutis; namque ubi erant incentiua libidinis, ibi nunc sunt domicilia castitatis. hic ergo uenit ad laqueos, sed uoluntarius, uenit ad retia, sed securus.

Plena erant omnia retibus, referta laqueis. audi dicentem: in uia hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi, et in libro Sapientiae Sirach moneris, ut cognoscas quia in medio laqueorum ambulas. quot uitia, tot retia, quot peccata, tot laquei; hereditarii iam te nexus tenebant. uenit ad laqueos Iesus, ut Adam solueret, uenit liberare quod perierat. omnes retibus tenebamur, nullus alium eruere poterat, cum se ipsum non posset exuere.

talis ergo necessarius fuit, quem uincula generationis humanae delictis obnoxia non tenerent, non cepisset auaritia, non ligasset dolus. is solus erat Iesus, qui cum huius carnis se circumdedisset uinculis, captus non erat, non erat alligatus, sed disrumpens ea atque dissoluens ad se magis uocauit ecclesiam, prospiciens per laqueos, eminens super retia, ut et ipsa disceret uinculis non teneri.