Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

thesauros minoris et tuas excitaueris cupiditates, intrauit mors per fenestram. sicut ergo per haec intrat mors, intrat et uita, si decorem puellae aspiciens sacrae uenereris dominum Iesum, quod in teneros annos uenerit aetas senectutis, uita inmaculata, et ipse filiam tuam offeras, ut pio consecretur uelamine; si possessionem minoris non tamquam sollicitus inuasor aspicias, sed quasi parens sedulus religioso tuearis affectu. per has fenestras prospicit Christus et uocat sponsam, eminens super retia.

Bene \'eminens\' quia solus est quem retia non inuoluerint peccatorum. omnes intra retia erant, immo adhuc intra retia sumus, quia nemo sine peccato nisi solus Iesus, quem non cognoscentem peccatum peccatum pro nobis fecit pater. etenim tradidit eum laqueis, tradidit eum retibus, mittens eum non in peccato, in quo erant [*]( l cf.Eph.2. 14 2 d. Eph. 2, 20-21 6 cf. Cant. 2. !) Ps. 33. 16 9*Hier. 9, 21 11 cf. Matth. 5. 28 19 Sap. 4,9 22 cf. Cant. 2, 9 26 cf. II Cor. 5, 21 ) [*](def. A) [*]( 2 snper 0 3 structura om. N 4 minuat GMN Pm1 5 semper om. N 7 per] po-t GNPR 9 hieremias dicit MN 13 inuadere] add. et a esse aetatem MN 15 per fenestram mors MN audis N uideris Oav 17 pr. intrauit MNT alt. intra 0 18 teneris annis Ov 19 uenerit—23 retia om. N 20 auferas GPmlR 23 Christus] deus M ut Tav uocet Bav 24 inuoluerunt Mtn2 26 Iesusl deus MNT 27 alt. peecatum eras. N pro nobis om. MN )

119
omnes homines, sed in similitudine carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne.

peccatum erat caro secundum illud, quia hereditario erat damnata maledicto, peccatum erat inlecebra et ministra peccati. uenit dominus Iesus et in carne peccato obnoxia militiam uirtutis exercuit. facta sunt membra nostra iam non arma libidinis, sed anna uirtutis; namque ubi erant incentiua libidinis, ibi nunc sunt domicilia castitatis. hic ergo uenit ad laqueos, sed uoluntarius, uenit ad retia, sed securus.