Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

thesauros minoris et tuas excitaueris cupiditates, intrauit mors per fenestram. sicut ergo per haec intrat mors, intrat et uita, si decorem puellae aspiciens sacrae uenereris dominum Iesum, quod in teneros annos uenerit aetas senectutis, uita inmaculata, et ipse filiam tuam offeras, ut pio consecretur uelamine; si possessionem minoris non tamquam sollicitus inuasor aspicias, sed quasi parens sedulus religioso tuearis affectu. per has fenestras prospicit Christus et uocat sponsam, eminens super retia.