Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed est etiam bonus serpens, quem iste ceruus non laedat: estote astuti sicut serpentes, et: sicut Moyses exaltauit serpentem i n deserto, ita exaltari oportet filium hominis. in serpente aereo figuratus est meus serpens, in ligno illo exaltatus est meus serpens, serpens bonus. bonus serpens, qui de ore suo remedia, non uenena fundebat. potest [*](2 cf. Uerg. Georg. 3, 421 cf. Ps. 108.3 5 Ps. 108. 4 6 ci. Uerg. Georg. 3, 439 9*Luc. 4. 4 10 Ps. 108. 25 11 cf. Ps. 108. 28 16*Ps. 108. 28 23*Matth. 10. 10 Ioh. 3, 14 25 cf. Num. 21. 8 ) [*]( 2 sibilo Gm2 obtrectationes AMNm2PRT obtrectationum Gav ore APm2R attollebant Mm2Pm2 3 colubros ANOPm2av 4 fundabant PmlRml 6 ore Ihm ora codd. av 7 cibum-9 enim om. R 8 sibi om. N 10 uidebant a 11 benedicebam] inquit orabam MNT 12 pr. qui] quia Om2 alt. qui] quia 0 13 dei 0 19 diuinae GOPm2av 22 etiam om. MN 23 estote] add. inquit av astuti] prudentes 0 25 eneo 0 26 serpens, serpens] serpens s ) [*]( 8* )

116

non timere serpentes, qui hunc nouit adorare serpentem. de hoc serpente dicit illa quae diligit: ecce hic post parietem nostrum prospiciens per fenestras, eminens super retia. respondet consobrinus meus et dicit mihi: surge, ueni, proxima m e a, formosa mea, columba mea, quia ecce hiems praeteriit. imber abiit, discessit sibi; flores uisi sunt in terra.

serpens profecto est, qui decursa hieme amictu corporis se uolebat exuere, ut specioso decore uernaret. idem ergo est ceruus ei serpens; ceruus habens cornua legis et gratiae — cornua eius duo sunt testamenta —, uelox gressu, impiger incessu, qui totum facile orbem percurrat uno momento, ubique celebrabilis; serpens quo-

que bonus, cuius priora dente legis non mordeant, posteriora non uulnerent euangelii lenitate. caput defendit a uulnere, qui legem uenit non soluere, sed tueri ab interpretationibus perfidorum. caudam in flagella diffundit liberam, cupiens aduersarios magis flagellare quam perdere. bonus coluber in gremium dilectae atque in ipsum intimae sinum mentis facilis inlabitur et adtactu nullo implicans ignem ossibus praecordia ipsa depascitur.