Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Si in tempore messis, quo diriguntur isti, meriti maturus expectes, salientem in montibus poteris intueri et uidebis dominum Iesum similem capreolo aut hinulo ceruorum super montes Bethel. salit enim super ecclesiam, quae est domus panis, eo quod fidelium corda confirmet. merito sicut capreola, quia caprea in altis pascitur.

δοϱϰάς dicitur a uidendo; δοϱϰατιϰόνetenim uisus acutioris est. quid hoc aptius Christo, qui patrem uidit quem uidit nemo, aut si qui uidit in Christo, ipse filius reuelauit ? merito sicut hinulus ceruorum; hinulus quasi filius, cui paternae inoleuerit uis naturae, ut eum occulta non lateant. serpentes fugiant, uenena non laedant. denique eductus de latibulis suis serpens, qui producebatur ex homine, dicebat: quid uenisti ante tempus torquere nos?