Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ergo et si super montes salit, sequere, et si super colles, sequere. repperiuntur enim in montibus et in collibus uenatores domini, qui inuestigant eos qui capiuntur ad uitam. sic enim dixit per Hieremiam deus: ecce mitto multos piscatores et multos uenatores et uenabuntur eos super omnem montem et super omnem collem. ibi ergo populus dei quaeratur et inueniatur in Petri et in Pauli doctrina gratia disciplinae, ut non in conualle sint, ubi fletus, sed in montibus, a quibus unumquemque Christus inluminat.

et cum Petrum legimus Christus inluminat, et cum Paulum legimus Christus inluminat. curauit Paulus, Christus inluminauit, quoniam inuocato domini Iesu nomine resurrexit cuius sanatus est munere. suscitauit mortuam Petrus, Christus inluminauit; et ideo ait: inluminans tu mirabiliter a montibus aeternis.