Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

eo quod caro Christi uelut mortalis diuinitatis claritudine circumsaepta caelestis habuerit protectionem gratiae. denique in posterioribus ait: fraternus meus candidus et rubeus, candidus claritate diuina, rubeus specie coloris humani, quem sacramento incarnationis adsumpsit. meritoque et ipsum quod est rubeum bene olet, quia caro Christi sine peccato est. quam perfidi contrectantes manus suas inquinauerunt, sancti uenerantes pietatis odore fragrarunt.

Accepit hunc odorem dominus Iesus fragrantis ecclesiae suae et ait: ecce proxima mea bona. et ecclesia dicit ad Christum: ̒ecce bonus fraternus meus. ecce es bonus tam quam malum in lignis siluae\'. huiusmodi pomum odoram gratiam habet, ut ceterorum pomorum fragrantiam uincat. Christusergo adfixus ad lignum, sicut malum pendens in arbore, bonum odorem mundanae fundebat redemptionis, quia peccati grauis detersit [*](1*11 Cor. 2,15 3cf. Luc. 6,45 l5*Cant.5,10 22*Cant. 1,14 23*Cant. 2,3 ) [*]( 3 palcre 31 puluere (sic) a 4 fulgit Pml 6 all. hoc] add. est MNPm2υ 7 hoe] add. est Gm2Mm2υ saeculi huius MN huius saeculi Ου 8 animamque MNT 13 morali Gmla murali Ov elaritate 0 circumsepta cadd. av 14 protectionem] pleaitudinem O 15 frater MN 17 rubeum est MN 18 olit GmlMml 20 fraglarunt AMNPm2 flagrarunt OPrnlR flaglarunt T 21 fraglantis A3INPm2 flagrantis Pml 22 bona proxima mea MN 23 fratruelis Gm2MNPT es om. 0 24 odorem Ga tantorum odorum Mm2 odonun NPml Tm2 gratum a 25 fraglantiam AMNP m2R flagrantiam OPm1 27 mundanae] diuinae Tm2 quia] que G qua PR quae a fetorem AMOR foetorem Pv )

87
faetorem et unguentum potus uitalis effudit.