Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Christi sumus deo, et uere flos, qui poterat nona et uetera de sui cordis proferre thesauro. pulchre etiam lilium dicitur ecclesia; sicut enim lilium fulget, ita etiam splendent opera sanctorum. pulcherrime etiam dictum est lilium conuallium, quia in humilibus magis elucet gratia. sed hoc lilium in medio spinarum, hoc inter Iudaeos et haereticos, hoc inter sollicitudines istius saeculi, quae mentem hominis animumque conpungunt. possumus etiam aliter accipere, quia, sicut lilium inter spinas eminet, ita super omnes conuentus ecclesia dei refulget.

Refert etiam considerare, quod hoc lilium splendore circumfusum sit, intus autem quod habet rubeum sit, boni et ipsum odoris,

eo quod caro Christi uelut mortalis diuinitatis claritudine circumsaepta caelestis habuerit protectionem gratiae. denique in posterioribus ait: fraternus meus candidus et rubeus, candidus claritate diuina, rubeus specie coloris humani, quem sacramento incarnationis adsumpsit. meritoque et ipsum quod est rubeum bene olet, quia caro Christi sine peccato est. quam perfidi contrectantes manus suas inquinauerunt, sancti uenerantes pietatis odore fragrarunt.